- CAPITULA
- CAPITULAnomen libri, a theodulfo Aurelianensi scripti, ad Presbyteros Parochiae suae, seu Actorum Aynodicorum, in quibus ad Cleri et populi emendationem, praecepta continen tur.Eôdem titulô, donatus est liber alter Herardi Turonens. Archiepiscopi A. C. 858. de quo Chronicon Andegav. A. C. 858. Do. Herardus Archrepisconpus generali Synodo ---- quaedam necessaria sanctorum Canonum Capitula excerpsit, quae sirmus custodienda sanxit. Sic vero nominati sunt ab Auctoribus hi libri, quod per Capitula seu sectiones eslent digesti: quâ ratione inter Graecos Marcus, Diadochus, Nilus, alii Κεφάλαια libros suos inscripserunt, in quibus Monita Christiana complexi sunt. Proprie vero Canonum Ecclesiasticorum et LL Regiarum Codices; ptaesertim vero Regum Sanctiones ac Decreta Capitula ac Capitularia nuncupata sunt, ut videre est infra, in voce Capitulare, Sed et Capitula, apud Radulphum Tungr. de Canon. Observ. Propos. 8. et. 13. dicuntur breves Lectiones, quae in divino offcio, locô Lectionum, leguntur; de cuiusmodi Captulis agitur in Concilio Agathensi can. 21. apud Virgilium Episcopum Rom. Ep. 2. Alios. Unde, Capitula Dominicalia, quae Dominicis diebus canuntur, in Statutis Guigonis pro Ordin. Cartuf. Capitulare Euangeliprum de tirculo anm, liber Ecclefias Roman. continens initia et sines cuiusque Euangelii, quod singulis diel us in Missa legitur, apud Baluzium Notis ad libros Capitular. p. 11. 56. et Capitularium, liber ibidem Ecclesiasticus, continens Capitula, quae in Ecclesia canuntur in Monastico Anglico Idem. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.